monumenta.ch > Victricius > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Victricius, De Laude Sanctorum, 1, 11, 4
Non enim scire prodest, sed timere. Quia cautum est: Timor Domini expellit peccatum. Nam qui sine timore est, nusquam poterit iustificari. Innumerabilia sunt, quae occurrunt, sed nos puri liquoris meatus, et tramites aucupamur. Non me hypothetici et categorici syllogismorum modi intricant, non inania philosophorum sophismata decipiunt: ipsa faciem suam veritas aperit, fides despuit argumenta, crimen latebras, innocentia publicum quaerit.